Factum est autem, exeuntibus nobis ad orationem, ut obviaret nobis quaedam puella habens spiritum pythonicum. Potest autem intelligi pythonissa, vel per spiritum pythonicum operans, arte magica, vel spiritu pythonico vexata. His enim duobus modis accipitur in sacra Scriptura hoc nomen, vel pythonissa dicitur, quae per spiritum pythonicum suscitationem mortuorum operatur arte magica, ut quae ad petitionem Saulis ab inferis vocavit animam Samuelis, vel potius pro ea spiritum immundum. Haec autem species artis magicae ab Apolline Pythone inventa est, et ab ejus cognomine cognominata est. Dicitur enim pythonissa, quae a spiritu pythonico possidetur, et eo utitur, quasi organo suo ad divinandum, qualiter hic potius videtur accipi. Et erat quaestuosa dominis suis, quia multum percipiebant emolumentum ex divinatione ipsius Haec subsecuta Paulum, et socios ejus clamabat, dicens: Isti homines sunt servi Dei excelsi, qui annuntiant nobis viam salutis. Et sic clamabat multis diebus, forte per bonum naturae, vel potius Spiritu sancto spiritum pythonicum, ut per eam verum loqueretur, urgente. Conversus autem Paulus, ipsa post eum, clamante dixit spiritui immundo: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi, exi ab ea. Et exiit ab ea, quia indignum erat ut verbum Evangelii per eam spiritus mendax annuntiaret. Videntes autem hoc domini ejus scientes, quia maximum inde sumerent incommodum, apprehenderunt Silam et Paulum et duxerunt eos ad forum ad principes, et offerentes eos magistratibus dixerunt: Isti homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei, praedicantes novam quamdam religionem, quam non licet nobis suscipere, cum simus Romani. Jam enim decretum erat a Romanis, ut nullus deus de novo coleretur, nisi approbante senatu. Et cucurrit plebs adversus eos, et magistratus, et scissis eorum tunicis jusserunt eos vergis caedi, et flagellatos miserunt in carcerem, praecipientes custodi, ut diligenter custodiret eos. Qui accepto mandato misit eos in carcerem interiorem pedes eorum stringens ligno.